- AVENARUM calamis pastum hauriendi mos
- AVENARUM calamis pastum hauriendi mosapud gentes quasdam ultimi Orientis, memoratur Solino c. 30. Aliis concreta ora sunt, modicô tantum foramine calamis avenarum pastus hauriunt. Ubi potum reponit Salmasius, ex Mela: Alii labris etiam cohaerentibus, nisi quod sub naribus etiam fistula est, per quam bibere avenis, et cum libido incessit vescendi, grana signula srugum passim nascentium absorbere dicuntur; vocem avena pro calamo vel stipula frugis ponente. Ut apud Poetam. Ecl. 1. v. 2.------ carmen tenui meditaris avenâ.i. e. calamô. Sic enim et Graeci avenam σίφωνα et σιφώνιον vocant, unde σιφωνίζειν τὸν οἰνον, calamis vinum haurire: et apud Lucillium Ciceroni laudatum, vivum, integrum, sipon cui nihil dempsit. Solus igitur potus calamis avenarum hauriebatur ab illis populis, qui ore concretô erant; grana vero frugum, quae absorendo edebant, in foramen et fistulam oris ponere consueverant, atque ita sorbere. Vide Salmas. ubi supra. p. 387.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.